Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum
Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi
dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho
et regem eius omnesque fortes viros
circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis
sex diebus
septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum
usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque
circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis
cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in
auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus
vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis
ingredienturque singuli per locum contra quem steterint
vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos
tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem
iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini
ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati
praecedentes arcam Domini
cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem
bucinis clangerent ante arcam foederis Domini
omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam
sequebatur ac bucinis omnia concrepabant
praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec
audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur
donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini
circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et
reversa in castra mansit ibi
igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam
Domini
et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est
praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et
armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur
arcam et bucinis personabat
circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt
in castra sic fecerunt sex diebus
die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem
sicut dispositum erat septies
cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit
Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus
civitatem
sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt
Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in
domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus
vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam
contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra
Israhel sub peccato sint atque turbentur
quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum
ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius
igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis
postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri
ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra
se erat ceperuntque civitatem
et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad
mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et
asinos in ore gladii percusserunt
duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit
Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam
omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis
ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres
quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra
castra Israhel manere fecerunt
urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque
argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium
Domini consecrarunt
Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae
habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel
usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos
miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est
Iosue dicens
maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et
aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta
illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius
fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra
vulgatum est